- BIFORA
- BIFORAapud Vittuvium l. 4. c. 6. de Foribus, Ipsaque forum ornamenta non funt cestrota, neque bifora, sed valvata: Graece sunt Δίθυρα vel συνδρομάδες θύραι; fores videl. ad imum divisae, in quibus duae θύραι, in suis quaeque catdinibus vertunt in medio convenientes conniventesque, ubi iunguntur. Δίπτυχοι etiam dici queant, man πτύχες et θύραι et σανίδες idem, tabulae sci. quibus operitut hiatus ianuae. Sed et valvata Ianua Biforis dici potest, nam veluti duae fores itidem sunt, vel una plicatilis. Cusbsmodi fores, et bifores, et valvatae; adde, et quadrifores, possunt commode unicâ serâ per transversum obductâ claudi. Diversa ab his δικλὶς θύρα, cuius Aratus meminit, quam occludere non est nisi duabus seris, ut duo sunt in illis ostia, unum superius, alterum inferius. Nec enim per longitudinem divisa est ac separata, ut δίθυρα et valvae, sed per latitudinem, et δικλὶς, ideo appellata, quod διττῇ κλεῖδι, duplici clave, obserari debeat. Cuiusmodi fores duplici hiatu patulas ac duplici ostiô velandas, Sellularit opifices hodieque ut plurimum in pergulis ac officinis suis habent. Unde apud Hippocratem et Apollonium Citiensem Περὶ ἄρθρων humeri reponendi modus dicitur διὰ τῆς δικλίςος θύρας: quod in aliam foris speciem cadere non potest. Formam suis Exercuationib. ad Solin. inseruit Salmas. e qua eriam quadriforem fieri poste, memoratam Vitruvio d. l. palam est. Vide eum p. 927. et 928. Aliâ notione vox biforis occurrit, apud Ustg. Aen. l. 9. v. 617.---- ---- ---- Ite per altaDindyma, ubi adsuetis biforem dat tibia cantum;Tympana vos, buxusque vocat Berecynthia matrisIdaeae. ---- ---- ---- ----Ad quae verba ita Servius, Biforem dat tibia cantum. Bisonum, inquit, imparem. Et servavit eis tibiarum suarum, i. e. Phrygiarum, naturam. Tibiae aut Serranae dicuntur, quae sunt pares, et aequales habent cavenas: aut Phrygiae, quae et impares sunt et inaequales habent cavernas. Ergo biforem, dissonum dissimilemque; Non sunt pari modutatione compositae. ut enim ait M. Varro: Tibia Phrygia dextrâ unum foramen habet, sinistrâ duo. Quorum unum acutum somum habet, alterum gravem etc. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 5. et infra passim, inprimis in voce Tibia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.